monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 4
Recte, qui in saeculorum fine mutandi sunt, de quibus Apostolus loquitur: Omnes dormiemus, sed non omnes immutabimur , referuntur ad finem. Et hoc ipsum mysterium lectorem praeparat ad intelligentiam spiritalem. Ubi enim simplex et apertus est sensus, quid necesse est audientem intelligentiae praemoneri, et dici ad eum, Qui habet aures audiendi, audiat? Canticum quoque canitur carissimo atque dilecto, quia propter illum veniet sanctis promissa mutatio. Quae quidem et in hac vita intelligi potest, quando exuimur veteri homine, et induimur novo, qui renovatur in cognitione secundum imaginem Creatoris, et gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur quasi a gloria in gloriam. Nec est tempus ullum quo non mutetur Sanctus, praeteritorum obliviscens et in futurum se extendens, cum interior noster homo renovetur de die in diem, et immutabilis Deus qui loquitur per prophetam: Ego Deus, et non mutor , propter nos mutaverit faciem suam, formamque servi acceperit, et de Iudaea transmigrans ad Philistiim, qui interpretantur poculo corruentes (inebriati enim fuerant aureo calice Babylonis) primum derisus sit propter stultitiam crucis, deinde susceptus propter gloriam triumphorum. Carissimus autem ille est, de quo Isaias canit: Cantabo Canticum dilecto vineae meae ; et Evangelium: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite . Cui non unus Propheta, sed omnis chorus filiorum Core nunc laudes canit. Qui sint autem filii Core, id est, Calvariae, in quadragesimo primo Psalmo competentius disputatur. Et ut sciamus textum Cantici titulo convenire, mutationem de alio ad aliud dicit, ut filia cui praecipitur, ut antiqui parentis obliviscatur, regis se amplexibus paret. Victorem autem eum esse qui dicit: Confidite, ego vici mundum ; et ad quem ista adolescentis oratio est: A te victoria, et sapientia, et gloria, et ego tuus servus , profecto novit qui, Domino vincente, superavit, et est particeps triumphorum eius, et qui immarcescibilem gloriae coronam, de candore bonorum operum et de varietate virtutum texuit Salvatori.